monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.280 > hlw17.152 > sectio 26 > bavPal.lat.1448.192 > uwbM.p.th.f.12.57 > csg248.114 > sectio 2 > bkeCod.15.95r > csg250.292 > bkeCod.15.74r > bmv343.174 > sectio 27 > sectio 15 > sectio 45 > bsbClm6224.208 > sectio > bmv343.217 > sectio 20 > habCod.Guelf.14.15Aug.4°.98 > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 53
Iair, qui interpretatur illuminans, hic significat Redemptorem nostrum, qui dux et rex est populi Christiani. Quod bene ipsa demonstrant nomina. Iair enim interpretatur illuminans, et Galaad acervus testimonii. Illuminans bene dicitur Dominus noster, de quo scriptum est in Evangelio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ; et ad quem in psalmis Propheta ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis . Hic ergo ex Galaad est, quia ex Scripturis sacris eius notitia percipitur: quem qui ibi corde credulo quaerit, sine dubio invenit.